PRECATORIAE Sphaerulae

PRECATORIAE Sphaerulae
PRECATORIAE Sphaerulae
seu calculi, quibus Christianorum nonnulli in precando utuntur, Petrum Ercmitam auctorem habent, vide ibi. Earum meminit Polydorus Virgilius de Invent. rerum, l. 5. c. 9. ubi inquirens, quis primus orandi modum docuerit, post quam egit de oratione Dominica, ex Ruffino, ostenditque modum, ex verbis Domini, Iohann. c. 4. v. 24. haec postea subdit, de more in vecto, et tunc temporis iam dudum usitato: Côeterum, ut rationem cum Deo habere possemus, quoties ipsam dominicam precem cum Angelica salutatione recitar emus, est modus orandi postremô inventus, per calculos, ut ita dicam, ligneos, quos modo preculas, modo Paternostros vulgus appellat. Hi numerô quinquaginta quinque ita ordine distinguuntur, ut post denos singuli maiusculi affigantur filo, sunt enim perforati et, quot hi sunt, toties Dominicam precem; quot illi, toties Angelicam salut ationem, ter numerum ineundo recitent, terque symbolum brevius inferant. Et id Deiparae Virginis Psalterium nuncupant —— Hodie tantus honor eiusmodi calculis accessit, ut non modo ex ligno, succino et corallo, sed ex auro argentoque fiant, sintque mulieribus instar ornamenti et hypocritis praecipui fucosae bonit atis instrumenti. Hactenus ille. Vide quoque infra in voce Rosarium. Simile quid de Tunquinen sibus legimus, apud Io. Bapt. Tavernier Descr. huius Regni, sed calculos illorum centenos esse, scribit Auctor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • GLOBULI — in Ecclesia Rom dicuntur calculi; quibus in corona B. Mariae similique utuntur, numerando sc. tot salutationes Angelicas, totque Orationes Dominicas. Nempe cetum et quinquagin ta vicibus cum recitant Orationem Dom. vocant hoc Psalterium Christi;… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”